1414: John Neuton and the Re-Foundation of York Minster Library

Neuton's Will

Michele Campopiano (University of York)

Neuton's original will does not survive but it was copied into the Chapter of York’s register of wills (1321-1493), which still exists (York Minster, Archives of the Chapter of York, L2 (4), fols 168v-170v). Below is a transcription and translation of the text. The translation is kept as literal as possible; this also applies to the book titles.

York Minster, Archives of the Chapter of York, L2 (4), fol. 169r
Transcription

in uno uolumine; item librum Moralium  beati Gregorii cum plena tabula super et in eodem; item librum eiusdem Supra Ezechielem; item librum Dialogorum et Pastoralium beati Gregorii in uno uolumine; item librum Ysidori Super Ethimologias uerborum cum aliis libris beatorum Augustini et Bernardi atque Boecii in uno uolumine; item librum magistri historiarum cum morali exposicione Veteris Testamenti et guttis Euageliorum in uno uolumine; item librum uocatum Speculum moralium cum aliis tractatibus Alcuini quondam canonici Eboracensis ecclesie et Hugonis De claustro anime atque Mauricii De sancta Salome in uno uolumine pro lectura in capitulo; item librum sancti Thome qui uocatur Secunda Secunde; item librum Parisiensem de fide et legibus ac Policraticon Iohannis Carnotensis in uno uolumine; item librum beati Iohannis Crisostomi De compunctione cum aliis tractatibus eiusdem in uno uolumine; item librum beati  Augustini De uerbis Domini et apostoli; item magistrum sentenciarum in rubio coopertorio; item Florarium Bartholomei; item librum sermonum beati Bernardi et Gilberti super Cantica cum exposicione Gregorii super eadem in uno uolumine; item Ieronomianum Iohannis Andree; item libros Iohannis Howeden, Rycardi heremite, domini Walteri Hiltonensis canonici, Willielmi Rymyngton et Hugonis De institucione nouiciorum in uno uolumine; item librum parisiensem de uirtutibus et uiciis ac de prebendis in uno uolumine; item psalterium nouum glosatum; item librum pulcrum de diuersis sermonibus; item librum Bede De gestis Anglorum, Alfridi Beuerlaci et Willielmi Malmesberensis De pontificibus in uno uolumine; item librum sermonum dominicalium Holcotis fratris ordinis predicatorum; item librum Francisci Petrarche De remediis utriusque fortune; item librum uocatum Catholicon; item librum Iohannis in collectario qui fuit magistri Alani; item libros magistri Henrici Bowyk super Decretales in duobus magnis uoluminibus; item librum Chini Pistoriensis super Codicem; item librum domini Bartholi super Digestum nouum.

Item uolo quod debita leuabilia, fructus, redditus  et prouentus prebende de Muskham, michi post mortem meam debite contingentes iuxta bonam discrecionem executorum meorum integraliter diuidantur; uidelicet in fabricam ecclesie Suthwelle et uicarios cantaristas eiusdem, inque reparacionem chori ecclesie prebendalis et locorum prebendalium atque sustentacionem pauperum tenencium et parochianorum prebende de Muskham predicte; item do et lego ecclesie parochiali de Alne unam casulam albam et unam capam albam cum duabus tunicellis atque tribus albis stolis et manipulis ad easdem pertinentibus ac eciam unum missale nouum et unum antiphonar minus ac unum gradale melius ut cultus diuinus pro ea et in eis deuocius et honestius compleatur. 

Item do et lego ecclesie prebendali de Wilton unam capam nigram cum foliis albis et rubiis intextam et unam casulam eiusdem coloris cum alba stola et manipulo ad eandem pertinentibus. Item do et lego ecclesie prefate de Wilton unum antiphonar melius et duos pannos depictos ad ornacionem summi altaris  eiusdem. Ad Dei eciam honorem eiusque templi ampliacionem do et lego ecclesie et parochianis de Wilton predicta xx libras argenti pro fabrica et reparacione eiusdem ecclesie. Item do et lego ecclesie parochiali de Akom unum gradale et unam legendam cum antiphonis secretis et collectis in eadem atque duos pannos depictos ad decorem et ornamentum summi altaris eiusdem. Item do et lego eidem ecclesie unum psalterium quod quondam emi de domino Iohanne Kendale. Item do et lego ecclesie parochiali de Schirburn in Elmet unum calicem parte deaurato et unam casulam de rubio ueluett cum alba stola et manipulo ad eandem pertinentibus. Item do et lego ecclesie parochiali sancte Dei genitricis

Page 2
Previous arrow (greyed out)   Next arrow

Enter a number in the box to go to a particular page:   

Other editions of the will: Testamenta Eboracensia…, ed. by J. Raine, Surtees Society 4, I (London: Nichols, 1836), pp. 364-371; The Latin Project, The Testamentary Circle of Thomas de Dalby, Archdeacon of Richmond, d.1400 (York: The Latin Project, 2002), pp. 66-74. The section relating to Peterhouse is printed in Corpus of British Medieval Library Catalogues 10: The University and College Libraries of Cambridge, ed. by P. Clarke and R. Lovatt (London: The British Library, 2002), pp. 721-722. An edition of the parts relating to the Minster is to be published in a volume on The Secular Cathedrals of England and Wales, ed. by N. Ramsay and J. Willoughby, in the Corpus of British Medieval Library Catalogues.

Photographs: Paul Shields (University of York); © The Chapter of York.

How to cite

Michele Campopiano, 'Neuton's Will', in Hanna Vorholt and Peter Young (eds), 1414: John Neuton and the Re-Foundation of York Minster Library, June 2014, https://hoaportal.york.ac.uk/hoaportal/yml1414transcription.jsp?id=13&figure=2, accessed 21 September 2018